monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3 > XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > uwbM.p.th.f.68.44 > bnf10439.192 r > 3 > sectio 1 > sectio 28 > sectio 12 > sectio > csg48.23 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXIV.Quomodo latrocinia quae Romae per pistrinas fiebant Theodosius imper. removerit, et de lege contra adulteras mulieres prolata. <<<     >>> XXVI.De morte Paulini Antiocheni episcopi, et ordinatione Evangrii, et quomodo Flavianus sit Damaso reconciliatus.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXV.Quomodo Amphilochius Theodosio persuaserit, ut Arianorum conciliabula prohiberet.

1 Revertente siquidem Theodosio ab Hesperiis partibus, venit ad eum Amphilochius, vir admirandus, cuius saepe meminimus, supplicans ut Arianorum concilia de singulis civitatibus prohiberet. Verum imperator crudelem iudicans esse petitionem, sprevit eum. Porro sapientissimus Amphilochius eo quidem tempore tacuit; sed causae remedium memorabile praeparavit.
2 Post aliquot namque dies ingressus palatium, vidensque filium Arcadium iam imperatorem astare patri, Theodosium solemniter salutavit; filium vero non ei exhibita salutatione deseruit. Verum imperator credens oblitum Amphilochium, invitavit ut eum osculari deberet. At ille: Sufficit, inquit, ei proprius honor. Tunc imperator contristatus ad suam iniuriam filio factam contumeliam iudicavit. Porro sapientissimus Amphilochius consilium suae intentionis aperuit, et cum clamore dixit: Vides, imperator, quemadmodum filio tuo contumeliam non pateris irrogari?
3 Crede ergo etiam omnium Deum sic abominari eos qui unigenitum eius Filium blasphemare contendunt, et velut ingratos circa Salvatorem et benefactorem semper habere in odio. Hoc intelligens imperator, et gesta simul dictaque miratus, legem repente protulit haereticorum concilia prohiberi. [THEODORETUS, lib. V, cap. 16, p. 218.]
Cassiodorus HOME

bav824.265 bnf1603.186

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik